dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis
ut pascatur in hortis et lilia colligat
ego dilecto meo et dilectus meus mihi qui pascitur inter
lilia
pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem
terribilis ut castrorum acies ordinata
averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt
capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad
dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro
omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis
sicut cortex mali punici genae tuae absque occultis tuis
sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et
adulescentularum non est numerus
una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa
genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam
praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eam
quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens
pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata
descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut
inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica
nescivi anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab
revertere revertere Sulamitis revertere revertere ut
intueamur te